라틴어 문장 검색

casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장39)
Ad vulvam mollienda ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장9)
vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장23)
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장49)
casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. V =;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장10)
sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum vel vitellos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장115)
Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장55)
aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장157)
Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장363)
inponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장154)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam *σ*τ*α*φ*ι*δ*α *α*γ*ρ*ι*α*ν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:3)
cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:6)
Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 3장 1:1)
Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 4장 1:1)
iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION